monumenta.ch > Orosius > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 19, 3
quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum viribus consummatum Romanis victoriam contulit. octoginta ibi elephanti vel capti vel occisi sunt, Carthaginiensium interfecta sunt XX milia quingenti. Hannibal omnia et ante proelium et in proelio expertus, cum paucis, hoc est vix quattuor equitibus, inter tumultum elapsus Hadrumetum confugit.